previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



Illa dies haec est, qua te celebrare poetae,
si modo non fallunt tempora, Bacche, solent,
festaque odoratis innectunt tempora sertis,
et dicunt laudes ad tua vina tuas.
5inter quos, memini, dum me mea fata sinebant,
non invisa tibi pars ego saepe fui,
quem nunc suppositum stellis Cynosuridos Ursae
iuncta tenet crudis Sarmatis ora Getis,
quique prius mollem vacuamque laboribus egi
10in studiis vitam Pieridumque choro,
nunc procul a patria Getieis circumsonor armis
multa prius pelago multaque passus humo.
sive mihi casus sive hoc dedit ira deorum,
nubila nascenti seu mihi Parca fuit,
15tu tamen e sacris hederae 1 cultoribus unum
numine debueras sustinuisse tuo.
an dominae fati quicquid cecinere sorores,
omne sub arbitrio desinit esse dei?
ipse quoque aetherias meritis invectus es arces,
20quo non exiguo facta labore via est.
nec patria est habitata tibi, sed adusque nivosum
Strymona venisti Marticolamque Geten,
Persidaque et lato spatiantem flumine Gangen,
et quascumque bibit decolor Indus aquas.
25scilicet hanc legem nentes fatalia Parcae
stamina bis genito bis cecinere tibi.
me quoque, si fas est exemplis ire deorum,
ferrea sors vitae difficilisque premit. [p. 222]
illo nec levius cecidi, quem magna locutum
30reppulit a Thebis Iuppiter igne suo.
ut tamen audisti percussum fulmine vatem,
admonitu matris condoluisse potes,
et potes aspiciens circum tua sacra poëtas,
nescioquis nostridicerecultor abest.’
35fer, bone Liber, opem: sic altera 2 degravet ulmum
vitis et incluso plena sit uva inero,
sic tibi cum Bacchis Satyrorum gnava iuventus
adsit, et attonito non taceare sono,
ossa bipenniferi sic sint male pressa Lycurgi,
40impia nec poena Pentheos umbra vacet, 3
sic micet aeternum vicinaque sidera vincat
coniugis in caelo clara corona tuae .
huc ades et casus releves, pulcherrime, nostros,
unum de numero me memor esse tuo.
45sunt dis inter se commercia, flectere tempta
Caesareum numen numine, Bacche, tuo.
vos quoque, consortes studii, pia turba, poetae,
haec eadem sumpto quisque rogate mero.
atque atque vestrum, Nasonis nomine dicto,
50 opponat 4 lacrimis pocula mixta suis,
admonitusque mei, cum circumspexerit omnes,
dicatubi est nostri pars modo Naso chori?’
idque ita, si vestrum merui candore favorem,
nullaque iudicio littera laesa meo est,
55si, veterum digne veneror cum scripta virorum,
proxima non illis esse minora reor.
sic igitur dextro faciatis Apolline carmen:
quod licet, inter vos nomen habete meum. [p. 224]

1 hederae me de

2 altam

3 vacet caret

4 apponat

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (30 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: